MERINI

MERINI
MERINI
post Almohadas, in Africa rerum potiti sumpt. Postquam enim, circa A. C. 800. familia Ommiae, per Abbazidas, Caliphatu Syriae deiecta fuisset, partim in Africam, partim in
Hispaniam superstites se receperunt, ac ibi Caliphatus novos condiderunt. Ex quibus oriundus Idris, ad montem Atlantem in Mauritania, urbem Fezzam condidit, et in eadem sedem posuit regiam, ad sumptô Caliphae titulô: cuius successores imperium longe lateque ampliârunt, ut videre est infra, in voce Ommiadae. Donec Zeneti familiam Idris penitus extirpârunt, circa A. C. 950. quorum duae familiae, Mec-Naza et Magraoa, regnârunt annos 100. et quod excurrit. Horum regno finem imposuerunt, circa A. C. 1052. Lautunii, alius Africae populus ad montem Atlautem creatô Rege, atque in Africa et Hispania latissime rerum potiti sunt. Primus Regum fuit Abul Thessefin seu Texisus, qui sedem Regni posuit in urbe Achmeda. Eius su ccessor Iosephus, Nigritarum quoque regionem subi subiecit, exercitu que in Hispaniam traiectô, illam pene universam occupavit, ut videre est, apud Roder. Toletanum Histor. Hispan. et Sarac. Condidit quoque urbem Marocum, quae Regni sedes, desertâ Fezzâ. in posterum esse coepit. Almoravidas vero hos pepulerunt Almohadae, circa A. C. 1139. quo Ludimagister quidam Addalla Elmobahi, specie Religionis reformandae, compratô exseroitu, Abrahamum, ultimum Regem Almoravidarum praeliô superavit, ac ad tautam adegit desperationem, ut se de rupe quadam cum equo in mare praecipitaret. Ita potitus Africâ Ludimagister Regem se secit, ac paulo post defunctus Sucdessorem habuit Abdelmumen, cuius tanta fuit potentia, ut in sola Africa Regnum eius in longitudinem 90. dierum iter complecteretur, et in Hispania, Aragoniam usque, magnam Castellae ac Lusitaniae partem, possideret. Ei successit Iacobus Almansor. qui maius adhuc Regno incerementum addidit. Verum. cum circa A. C. 1210. Muhamedes Enazir in Hispania, ad Navas Tholosavas, ingenti clade affedtus essetz, amissis suorum 200000. profugus in Africam ac paulo post maerore animi exstinctus, Almoravidarum potentia ad ruinam spectare coepit. Quam calamitatem auxit dissidum inter filios eius, quorum cum reliquisset decem discrodes inter se, occasionem praebu4runt defectioni provinciarum, singulis pene praefectis nova Regna constituentibus. Ita ex naufragio tanti Imperii, natu sunt varia per Hispaniam et Africam Regna, nimirum Regnum Granatae, Fezzae et Marocci, Tremesenae, Tuneti, Tripolis, et alia minora. Et quidem, circa A. C. 1237. Mahomete Aben Hud Rege Andalusiae, occisô, Mauri Hispanienses, creatô Rege Muhamede Alhamarô, sedem regiam ex urbe Almeria transtulerunt Granatam. Regni Tunetani primus conditor fuit Ibrahimus, fil. Zachariae, circa idem ferme tempus. Regnum Thremesenae, aliô nomine Telensinum, circa A. C. 1210. invasit Gamzar, fil. Zeien, quem Mariana vocat Gamaranza, Thuanus Gomarazanam, etc. Merini Feezae regnum obtinuerunt; atque horum quidem Principatus et Regnum distinguuntu a Scriptoribus. Ille enim coepit in Buccar Merino A. C. 1210. cuius successores Principum titulô contenti fuerunt, donec captô Maroccô Iacobus fil. Abdullae, sese Regem appellavit, A. C. 1269. Horum vero Regum integra series non exstat, sparsimque tantum eorum nomina, quamvis non omnia, apud Leonoem Africanum comparent. Sed et hos tandem Oattaseni pepulerunt, A. C. 1420. Merinorumque familiâ exstinctâ, Hascenes
Scheriphius Regnum Fezzae occupavit, intra annum deiectus, a Saido Abra, ex familia Oattassenorum, quae variâ fortunâ regnavit, usque ad A. C. 1548. quô Scheriphii imperium occupârunt. Vide Georg. Horinum Orb. Imper. p. 320. et seqq. ut et infra, ubi de Oattasenis et Scheriphiis. De Merinis vero apud aragonios, officii nomnie vide supra Maiorini.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Merini, Alda — (Milano 1931 ) poetessa …   Dizionario biografico elementare del Novecento letterario italiano

  • Alda Merini — Alda Merini. Alda Merini junto al escritor Aldo Busi …   Wikipedia Español

  • Alda Merini — « N essayez pas de prendre les poètes car ils vous échapperont entre les doigts »  Alda Merini Alda Merini (née le 21 mars 1931 et décédée le 1er novembre 2009 à Milan) est une poétesse et femme de lettres… …   Wikipédia en Français

  • Alda merini — « N essayez pas de prendre les poètes car ils vous échapperont entre les doigts » Alda Merini (née le 21 mars 1931 à Milan) est une poétesse et femme de lettres italienne contemporaine. Biographie Cette section est vide, pas… …   Wikipédia en Français

  • Alda Merini — (* 21. März 1931 Mailand; † 1. November 2009 ebda.) war eine italienische Poetin und Romanautorin. Portrait Merinis, eine Zigarette rauchend …   Deutsch Wikipedia

  • Matteo Merini — Personal information Date of birth January 21, 1988 (1988 01 21) (age 23) Place of birth …   Wikipedia

  • Мерини, Альда — Альда Мерини Альда Мерини (итал.  Alda Merini, 21 марта 1931, Милан – 1 ноября …   Википедия

  • Milva — in 2005 Background information Birth name Maria Ilva Biolcati Also known as Milva La Rossa …   Wikipedia

  • Reino de Algeciras — Saltar a navegación, búsqueda Cora de Algeciras. Se conoce como Reino de Algeciras a tres reinos distintos que existieron en la actual comarca española del Campo de Gibraltar, cuyo precedente histórico fue la cora de Algeciras, de la época del… …   Wikipedia Español

  • Historia de Algeciras — Puente de acceso a la Villa Nueva. La historia de Algeciras comienza con los primeros asentamientos paleolíticos al aire libre. Durante la …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”